PRAEDESTINATIANA Haeresis

PRAEDESTINATIANA Haeresis
PRAEDESTINATIANA Haeresis
quasi bona opera negaret necessaria, falso conficta a Semipelagianis. Doctrinam enim, quam defendit S. Augustinus de Graetia et Praedestinatione, quum Faustus Semipelagianus in suo opere de Libero Arbitrio, tacitô Augustini nomine, haeresin vocâsset eiusque defensores haereticos: Fausti laudator, Gennadius Massiliensis, additô cognomentô Praedestinatianos illos primus appellavit, eas congerens in illos accusationes, quibus Augustini doctrina a Pelagianis et Semipelagianis gravebatur: uti prolatis testimoniis ex Augustini et Prosperi Scriptis, luculenter docuit Archiepisc. Armachanus Iac. Usserius, Histor. de Godescalco, c. 2. ubi, nihil esse eorum, quae Praedestinatis et Praedestinatianis, ab Arnobio, Gennadio, Hincmaro aut Sigeberto tribuuntur, quod non a Pelagianis, ipsi Augustino et eius sectatoribus, quô iure quâve iniuriâ, attributum fuerit: et odiosum novellae cuiusdam haereseos nomen Semipelagianos excogitâsse, ut hâc technâ orthodoxam de Praedestinatione doctrinam Augustini omnibus invisam redderent, multis ostendit. Quod item pluribus probatum dedit Corn. Ianssenius Episcop. Yprensis, de Haer. Pelag. l. 8. c. 3. cuius argumentum est. Non esse haeresin, sed calumniam, quâ Massilienses S. Augustini doctrinam infamârunt. Vide quoque Ioann. Forbesium, Instructionum Historico. Theolog. l. 8. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”